라틴어 문장 검색

non enim aliter sciebat, quia nec hoc homines ausos esse existimabat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:4)
consentaneum (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:8)
Magnum enim, quod afferebant, videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid Vibulli mandatis existimabatur.
(카이사르, 내란기, 3권 15:12)
te sapientem et appellant et existimant Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quodam modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:4)
" nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas " (statim gratus est, qui se onerat) ;
(세네카, 행복론, Liber II 108:3)
non sum postulaturus a vobis, patres conscripti, ut quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque qui Asiam incolunt existimetis Gallis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 595:1)
scies ante utrum quod scies recte illam rem fore levamento, bene facis cumidesse mihi crede perinde ut existimare tu non potes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 43 3:2)
"Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes variasincideritis, scientes quod probatio fidei nostræ patientiam operatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:28)
tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 14 5:5)
ille quid mihi rescripsisset scire te volui, si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi nostri plus animi habeant quam habent HIRTIVS CICERONI SVO SAL.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:3)
et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 2:1)
nam cum id, quod mihi horribile videtur, tu omnino malum negas esse, capior et scire cupio, quo modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum quidem sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:3)
"Dei conscripti Musarum albo, adulescentem istum quod manibus meis alumnatus sim, profecto scitis omnes, cuius primae iuventutis caloratos impetus freno quodam coercendos existimavi."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:169)
Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod ego non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens annus, L. Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae res gestas.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장10)
scis profecto (nihil enim te fugere potuit) fuisse quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis servire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea quae patiebare probare etiam arbitrarer ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 3 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION